Paulus Diaconus: Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu

Pag 241


Puticuli sunt appellati, quod vetustissimum genus sepulturae
in puteis fuerit, et dicti puticuli, quia ibi cadavera
putescereut.
Putus antiqui dicebant pro puro, unde putatae vites et arbores,
quod decisis inpedimentis remanerent purae. Aurum
quoque putatum dici solet, id est expurgatum, et ratio putata,
id est pura facta.
Putitium Plautus (Bacch. 123) dixit pro stulto.
Pubes adulescens, quin etiam et plurium numerus eiusdem
aetatis.
Puteolos dictos putant ab aquae calidae putore, quidam
a multitudine puteorum earundem aquarum gratia factorum

Torna all'inizio