Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 15


beneficiorum gratia excipis, si tutele sit debito satisfactum, eo quod fas inducebat, ut fieret, et nefas,
si deficeret, notaretur. Verum cum nullus necessitatis articulus tunc urgeret ecclesiam, ut in te, qui
eras omni suffragio destitutus, onus non leve susciperet tutele, susceptio, que a gratia sumpsit exordium,
habere te debuit de prosecutionis debito non ingratum, saltem ut tutrici notam non solum
suspecte, sed etiam fraudulente administrationis non nitereris impingere, dicens quod ecclesia nomine
defensorum hostes immiserat pallia. Habebat preterea diffamationis adiectio, quod quem
tutrix ecclesia debuit promovere, deiecit, erigens in paterna sede hominem alienum, qui non contentus
imperio ad regnum nichilominus aspiravit. Et quidem non id hactenus habuit tua confessio,
non id usque nunc continebat tuarum series litterarum, quibus post Deum totum ascribebas matris
ecclesie studio, totum attribuebas eiusdem nutricis laboribus quicquid eras, et etiam quod vivebas.
Unde igitur istis tam contraria, tam novella processit opinio? Unde presumptio tam adversa, tam
repentina prorupit? Si enim frequens missio litterarum comitem conscientiam mittentis habebat,
cum nulla subsecuta sit causa nove scientie, neque scientia nove cause, cur calumpniose impingitur,
quod evidentia facti repudiat? Cur sub quodam involucro duplicitatis infertur, quod veritatis simplicitas
non admittit? Quod si scripta premissa destituta erant credulitate scribentis, tua circumspectio
colligat, que de istis illatio subsequatur. Suntne ista subsidia, que promittebas ecclesie, si necessitas
immineret? Est hic retributionis affectus, quem offerebas, si gravamen occurreret? Non id mater
expectavit a filio, non id tutrix sperare debuit a pupillo. Ha Deus, que in tali filio aliis spei reliquie
relinquuntur, si mater tam diligens desperare cogatur? Ha Deus, que de tali pupillo fragmenta favoris
ceteri colligent, si tutrix tam utilis iaculis detractionis impetitur? Ha Deus, quot et quantos labores
amisit ecclesia, si palmes, quem multo sudore plantavit et coluit, in amaritudinem vitis convertitur
aliene, cum sit minoris dispendii nullos fructus producere quam nocivos. Ho, quam uberes lacrimas,
quam amaras felicis recordationis predecessor noster Innocentius pro te fudit! Ho, quanta
sollicitudine laboravit, ut te a nocentium eriperet manibus, insidiantium laqueis liberaret, et quasi
de mortis faucibus extorqueret! Ecce, quid retributionis eidem imperialis liberalitas afferat! Ecce,
quid regalis magnificentia recompenset, dum pupilli vite insidiator occultus dicitur et bonorum
tacitus spoliator! Recogita, recogita, fili karissime, ac infra claustra pectoris frequenti meditatione
revolve, quam parvum quamque depressum te ille summus pontifex post obitum matris accepit, et
quam grandem quamque promotum in sua morte reliquit. Porro, ut credimus, tenelle infantie nondum
finem attigeras, cum impius Mercoaldus, tui nominis detractor perfidus avidusque tuorum
invasor, regni Sicilie metas aggressus ultraque manus invasionis extendens, Montem Casinum obsedit
et insultibus multis impetiit, exercens sui robur exercitus ad speratum exterminium captionis.
Sed in hoc ecclesie sollicitudo non defuit, que per duos cardinales cum multis militibus et expensis
non modicis efficacem manum auxilii porrexit obsessis, vires invasoris debilitans et conatus obsidentis
elidens. Cumque obsidionis exitus insultantis non responderet affectui, et prorogata spe defensionis
ad alios resistendi animum resumerent convicini, se iniquus ille in Siciliam transtulit, ut ibi, si
de persona regis desiderii sui finem attingeret, ad regni fastigium sine difficultatis obstaculo perveniret.
Sed nec ibi protectionis solite dexteram subtraxit ecclesia, mittens illuc bone memorie C. tituli
sancti Laurentii presbyterum cardinalem, nobili viro comite Iacobo consobrino predicti predecessoris
nostri multis associato militibus in tui subsidium nichilominus destinato. Alius etiam cardinalis
tibi postmodum extitit deputatus, qui tuis utilitatibus non remissus ibi diem clausit extremum,
consequenter alio substituto, ut sollicitudinis debite plenitudo circa tue persone custodiam non
deesset. Interea Diopuldi malitia longe lateque diffusa sic se per partes Apulie ac Terre Laboris extenderat
tantumque receperat incrementi, quod obtenta de P. quondam comite Celani victoria, pro
maiori fere parte homines regionis suo applicabat arbitrio suoque dominio addicabat, in aliquos
sicut poterant resistentes eo crudelius debachando, quo minus de paucorum et humilium timebat
repagulo, qui de multorum et sublimium viribus triumpharat. Cumque in partibus illis non haberet
ecclesia, quem erigeret contra illum multosque sumptus ammiserit in hominibus regionis, que pro
te iam fecit expensas multorum milium unciarum, recepto ad opus tui a G. comite quondam Brenensi
fidelitatis publice iuramento, ipsum misit in regnum, ut per eum elati confringeret cornua

Torna all'inizio