Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 374


Ad quintum dicendum, quod ars virtute sua non potest formam substantialem
conferre, quod tamen potest virtute naturalis agentis; sicut patet in hoc quod
per artem inducitur forma ignis in lignis. Sed quaedam formae substantiales
sunt quas nullo modo ars inducere potest, quia propria activa et passiva invenire
non potest, sed in his potest aliquid simile facere; sicut alchimistae faciunt
aliquid simile auro quantum ad accidentia exteriora; sed tamen non faciunt
verum aurum: quia forma substantialis auri non est per calorem ignis quo
utuntur alchimistae, sed per calorem solis in loco determinato, ubi viget virtus
mineralis: et ideo tale aurum non habet operationem consequentem speciem; et
similiter in aliis quae eorum operatione fiunt.
ARTICULUS 2
Utrum uti auxilio daemonis ad effectus corporales sit malum.
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod uti auxilio daemonum in talibus operationibus non sit malum.
Ipse enim Paulus Corinthium fornicarium tradidit Satanae in interitum carnis,
ut dicitur 1 Corinth. 5. Sed in hoc non dicitur peccasse. Ergo uti licet obsequio
daemonum.
2. Praeterea, licet auxilium accipere etiam a peccatoribus, ut eleemosynam, vel
aliquid huiusmodi. Sed in daemonibus non est invenire nisi naturam, quae bona
est, et peccatum. Ergo videtur quod auxilio eorum uti liceat.
3. Praeterea, Deus contulit virtutes verbis et rebus. Sed virtute quorumdam verborum
et rerum daemones advocantur, et quasi compelluntur. Ergo videtur
quod eorum auxilio uti liceat.
4. Praeterea, id quod vergit in aliquam utilitatem et nulli derogat, non videtur
esse peccatum. Sed per invocationes daemonum frequenter multa utilia fiunt,
sicut patet in inventione rerum amissarum. Ergo videtur quod in talibus uti
liceat eorum auxilio.
SED CONTRA, deuter. 18, praecepit Dominus omnes incantatores et maleficos
interfici. Mors autem corporalis non infligitur sine gravi peccato. Ergo videtur
quod graviter peccant qui talibus intendunt.
Praeterea, Augustinus dicit, omnes divinationes esse fugiendas et cavendas.
Ergo etc..

Torna all'inizio