Hadrianus I papa: Epistolae

Pag 578


DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO, CAROLO REGI FRANCORUM ET LANGOBARDORUM
ATQUE PATRICIO ROMANORUM HADRIANUS PAPA.

Dum in tanta securitatis laetitia spiritalis mater vestra, sancta Dei catholica et apostolica
Romana ecclaesia,
consistens exultat, ob hoc opinatissima nominis vestri memoria in
universo orbe terrarum dilatata atque laudabiliter permanet divulgata etiam et apostolica
aula,
et ob vestrorum veniam delictorum sedulae a nobis et cunctis Dei sacerdotibus orationum
vota et sacrificiorum hostiae divinae offeruntur maiestati.

Itaque, praecellentissime fili, recordari credimus, a Deo protectam christianitatem
vestram nobis direxisse in responsis per Andream reverentissimum et sanctissimum
fratrem nostrum, episcopum, quod hoc autumno tempore vestros ad nostri praesentiam
studuissetis dirigendum missos, qui nobis omnia secundum vestram promissionem
contradere deberent.
Et expectabiles fuimus usque hactenus per totum Septembrium etiam et Octobrium
et praesentem Novembrium mensem, ipsos vestros suscipiendum missos et de
vestra sospitate per eos agnoscere. Et dum minime ad nos advenissent, direximus
nostras apostolicas literas usque Papiam ad iudices illos, quos ibidem constituere visi
estis, ut nobis significare deberent de adventu eorundem vestrorum missuum. Qui
ita nobis direxerunt in responsis: nequaquam ad nos vestri nunc esse profecturi
missi. Unde magnum desiderium in nostro imminet cordae, et interna mentis nostrae
viscera in vestro ardentius fervescunt amore.
Idcirco, cupientes de vestra prosperitate certos laetosque effici, magnopere studuimus
praesentes nostros missos, scilicet antefatum Andream sanctissimum fratrem
nostrum, episcopum, et Pardum Deo amabilem, dilectum filium nostrum, egumenum,
ad vestra regalia transmitti vestigia, visitantes et salutantes per eos tam praecellentissimam
christianitatem vestram quamque excellentissimam filiam nostram, amantissimam
coniugem vestram, a Deo inlustratam reginam, et dulcissimos ac nobilissimos
natos vestros. Predictis siquidem nostris missis cuncta in ore subtilius posuimus
eosque diligenter informavimus, quae de singulis causis vestrae a Deo protectae excellentiae

Torna all'inizio