Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, I

Pag 182


Fertur preterea, quia cum quadam die idem felicissinius pater
Authpertus in ecclesia Beate Dei genitricis Marie prolixe Domino
preces funderet, et eandem Dei genitricem sedulo interpellaret
oratu, ut sibi lingue dissertitudo largiretur; fuerat quippe aliquantulum
impedicioris lingue; tunc subito soporatus ante sacrum altare
adesse sibi conspicit in visione beatissimam et gloriosissimam
mundi dominam perpetuam virginem Mariam, leta facie et ultra
solis splendore rutilantem: que quasi annuens deprecanti tetigit
labia eius, eumque de pavimento surgere iubens, deinceps sue
laudis vota persolvere ac preconia attollere, ut ipse iam desideraverat,
monet: seque illi semper presentem adesse promisit. letus
ergo de visione surgens, que fuerat iussus ore facundo cepit persolvere
laudes et carmina digna reddebat alacri corde.
Hic pater sanctus cum in eodem venerabili monasterio preciosi
martyris Christi Vincencii per plures annos Domino deserviret, iamque
cunctis in exemplum foret recte vivendi, defuncto eiusdem sancte
congregacionis venerabili abbate Iohanne, licet invitus ac renitens, sacri
regyminis locum post sanctum Paldonem septimus ipse suscepit.
namque ex tunc suscepti gregis curam ita digne agere satagebat, ut
cunctis aperto celestis regis thesauro veras divicias mundanis opibus
preferendas fidei devocione agilius capere, non solum sermonibus, sed
eciam sibi subiectis suis doceret moribus, et forma fieret gregi, sicut
beatus docet Apostolus.. hic namque a digne memorie Carolo imperatore
inclitum sui monasterii preceptum optinuit huiusmodi.

Torna all'inizio