: Formularium florentinum artis notariae

90


hoc modo est dicendum: pro quibus autem omnibus
et singulis sic observandis et adimplendis, ac
firmis tenendis, et pro defensione facienda, et evictione
prestanda, et pro pena, si conmissa fuerit vel non, persolvenda,
iure pingnoris, et ypothece nomine, ipse venditor
eidem I. emptori, et eius heredibus, ac cui dederit,
obligavit et subposuit talem rem, et debet terminifinari,
et alia sua bona presentia et futura, vel pingnus
fecit bona sua omnia presentia et futura, constituens
se pro eo precario possidere, tali pacto quod, si, ut
dictum est, non defendiderit et disobligaverit, et omnia
et singula non observaverit, et si contra hec datum vel
factum est vel fuerit, deinde liceat eidem emptori, et
eius heredibus, ac cui dederit, ex pacto, sine denumtiatione
et pena, dictum pingnus, vel bona obligata, ingredi,
habere, tenere, uti, frui, possidere, vendere, pignorare
al(teri), et quicquid eis placuerit facere, et lagoriam,
fructusque pro pena percipere, et se et suos
heredes, et bona, exinde conservare indempnes.
De obligatione bonorum, vel [pignore], ita breviter
potest poni et scribi: que omnia et singula facere et
observare et adimplere promisit eidem, sub ypotheca et
obligatione rerum suarum et bonorum suorum presentium
et futurorum, constituens se pro eo possidere; que ex
pacto, si i(t)a non observaverit, possit et liceat ei
ingredi, uti, frui, et inde facere quod sibi placuerit.
QUALITER UXOR VENDITIONI A VIRO FACTE CONSENTIRE
DEBET.
Insuper, eodem die et loco, et coram eisdem testibus,
vel anno et die et indictione tali, et coram talibus testibus
ad hec rogatis f(eliciter). Domina I. uxor predicti
talis venditoris, ipsius viri sui consensu et parabola,
atque legiptime a me tali iudice et notario interrogata,
congrua responsione secuta, et de iure suo ypothecario
certiorata, non per violentiam, set voluntarie,
hec facere est confessa; [et] predictam venditionem et concessionem,
et omnia et singula a dicto viro suo factam
et facta, et [iuramento] firmans, dicte venditioni et alienationi,

Torna all'inizio