debitum personae. Nec est simile de adoptione: quia adoptio respicit personam, 
sicut et filiatio; meritum autem in operatione consistit, quae variatur secundum 
varietatem naturae, ut prius dictum est. 
Ad secundum dicendum, quod quamvis actus mentis, quo Christus merebatur, sit 
simpliciter melius quam immortalitas corporis; tamen illa est melior quantum 
ad statum, inquantum scilicet pertinet ad statum beatitudinis; actus vero mentis, 
secundum quod in eo consistit meritum, pertinet ad statum viatoris. Vel dicendum, 
quod hoc habet veritatem in praemio substantiali animae, et non in aliis. 
Ad tertium dicendum, quod Christus quamvis non haberet necessitatem moriendi 
ex peccato, habebat tamen ex principiis naturalibus, ut supra, dist. 16, qu. 1, 
art. 2 dictum est; et ideo humanae naturae in Christo immortalitas non erat 
debita. Vel dicendum, quod privatio culpae quamvis auferat meritum mortis, 
non tamen dat immortalitatem qua impossibile est mori, qualis est immortalitas 
quam meruit Christus; sicut patet in Adam quantum ad primum statum, in quo 
non erat praedicta immortalitas. 
Solutio II 
Ad secundam quaestionem dicendum, quod anima dupliciter dicitur passibilis. 
Uno modo secundum iustitiam divinam, sicut patitur in inferno ab igne corporali; 
et hic est communis animae et omni spiritui creato in suis tantum naturalibus 
considerato. Alio modo dicitur anima passibilis secundum naturam; et hoc 
vel per accidens ex passione corporis, ut supra, dist. 15, qu. 2, art. 3, dictum 
est, quod laesio corporis ad animam pertingit quodammodo, inquantum est 
forma eius; vel per operationem propriam; sive illa sit communis animae et 
corpori, sicut in delectationibus et tristitiis, quae sunt secundum partem sensitivam; 
sive sit propria ipsi animae, sicut in delectationibus et tristitiis intellectivae 
partis. 
Quia autem anima secundum suam naturam est forma corporis, formae autem 
est ut sit materiae proportionata; ideo in ipsa natura animae etiam sine corpore 
existentis, est ut sit nata pati ad passionem corporis, quamvis non patiatur 
actu sine corpore quantum ad illas passiones quae naturaliter ei inesse possunt 
vel ex corpore vel cum corpore. Haec autem aptitudo non tollitur per id per 
quod natura per gratiam reformatur: quamvis enim homo reformetur quantum 
ad actus personales per gratiam, non tamen reformatur quantum ad naturam 
nisi per gloriam, quae omnes defectus naturae tollit: cuius signum est quod 
reformati per gratiam, in actu naturali defectum patiuntur, quia in originali 
peccato generant. Unde oportet quod istam aptitudinem naturalem ab anima 
habitus gloriae tollat, per quem anima perficitur non solum in potentiis quantum 
ad actus personales, sed inquantum est natura quaedam: unde ex ipsa glorificata 
in corpus gloria transfunditur. Per habitum etiam gloriae excluditur et 
tristitia intellectivae partis, et iterum possibilitas peccandi, per quam est possibilitas 
ad passionem ex iustitia divina.
  |  
  |