Iacobus Veronensis: Liber peregrinationis

Capitolo V

Pag. 60


Quidam dicuntur Maronite. qui servant eandem quam Jacobini viam.
et habitant per Asyriam et Terram Sanctam. sicut Jacobini.
Quidam dicuntur Jabes sive Jabeni et habent magnam provinciam.
et sunt nigri de provincia Indie. conversi a sancto Thoma: isti sunt
devoti homines et tenent viam cum Nubianis.
Quidam dicuntur Nubiani. nigri de provincia Nubie. sunt Ethiopie.
conversi a sancto Matheo sub regno presbyteri Johannis. qui habet
Gyon. unum de quatuor fluminibus paradisi. de alveo suo. et habet
potestatem auferendi soldano et eciam Nillum fluvium. et ideo soldanus
multum timet eum. quia ille fluvius irrigat totam Egiptum. Isti Nubiani
et Jabeni devoti homines sunt. sed suspiciunt tria baptismata. primo
circuncisionem. secundum crucem in fronte cum igne. et semper apparet
cicatrix. tercio baptismum aque.
Quidam dicuntur cristiani Franci sicut obedientes Romanam ecclesiam
ut Ytalici. Ultramontani. Alamani. Ungari et cetere gentes successores
Beati Petri. apostoli. Multe sunt alie nationes cristianorum. quas non vidi.
Et ideo sciendum est. quod. ut dicitur a cristianis Terre Sancte. antequam
Christus suam vellet secum suscipere matrem. tribus diebus ante
susceptionem ejus [vel] assumpcionem. misit archangelum suum prenuncians
sibi hanc sanctissimam assumpcionem. et ideo statim virgo Maria in vigilia
vigilie sue assumpcionis recessit de Jherosolyma et ivit in Bethleem ad illum
locum. ubi genuit regem regum. videlicet ad presepium et ibi dulciter pro
genere humano magnum eduxit ploratum. rogans suum dilectum filium.
ut salvum feceret cunctum suum populum cristianum. et ibi dulces dabat
voces ab angelis Domino associata. et tota illa die ibi stetit in florida contemplatione quasi in mentis excessu. O quam felix dies non oblivioni
tradenda. sed maxime a devotis Virginis gloriose dulciter commendanda
memorie. Unde omnes cristiani de Terra Sancta et de aliis partibus Asyrie.
Egipti et Palestine hanc diem multum venerantur et multi veniunt ad Sanctam Bethleem. ita quod in veritate. illa die sabbati hora vesperum. ad
cantandum vesperas computati fuimus ultraquam quinque milia de diversis

Torna all'inizio