et nimis libenter ridebat. Sic in Ordine meo, qui est Ordo
beati Francisci et fratrum Minorum, vidi aliquos lectores optime
litteratos et magne sanctitatis, et tamen aliquam merditatem
habent per quam leves persone iudicantur ab aliis; libenter
enim ludunt cum murilego vel cum catulo vel cum avicula aliqua,
sed non sicut beatus Franciscus cum fasiano et cicada ludebat
et delectabatur in Domino.
Quod aliqui huiusmodi levitates diversis respectibus habent.
Unde sciendum est quod aliqui faciunt huiusmodi levitates
diversis respectibus. Quidam enim ideo talia faciunt, quia habent
cor vanum. De quibus dicitur, Iere. II: Ambulaverunt post
vanitatem et vani facti sunt. Quia defecerunt in vanitate dies eorum,
et anni eorum cum festinatione.
Secundo, ideo aliqui faciunt huiusmodi levitates, ut a se tristitiam
removeant. Nam, ut dicit Sapiens in Prover., in merore
animi deicitur spiritus, et iterum XII: Meror in corde iusti (vel
viri) humiliabit eum, et sermone bono letificabitur. Item Prover.
XXIIII: Si desperaveris lapsus in die angustie, imminuetur fortitudo
tua. Sed audi remedium, Prover. XVII: Animus gaudens
etatem floridam facit, spiritus tristis exsiccat ossa. Item Eccli. XXX:
Tristitiam non des anime tue et non affligas temet ipsum in consilio
tuo. Iocunditas cordis hec est vita hominis et thesaurus sine defectione
sanctitatis, et exultatio viri est longevitas. Tristitiam longe expelle
a te. Multos enim occidit tristitia, et non est utilitas in illa. Ideo
docet poeta:
Interpone tuis interdum gaudia curis.
Tertio, aliqui fatiunt huiusmodi levitates ex permissione
divina, ut patet in isto Ysaac, de quo incepimus dicere, et de
quo beatus Gregorius in tertio Dialogorum taliter narrat:
«Hic itaque cum virtute abstinentie, contemptu rerum transeuntium,
prophetie spiritu, orationis intensione esset incomparabiliter
|
|