in te totus permaneam, totus pascar; et facio ac
lubens.
Et quod nulla obstante formidine possum
tecum familiarissime loqui, retardauit has literas
precipue tolosanus noster, et ut
aiunt Maronis scimia gloriosi, cuius lectioni
atque scriptoris correctioni per tractum non
modici temporis institi curiosus, eoque magis,
quia exemplar unum habeo digestum, tuorum
oculorum digitorumque subiectum examini, puntatum,
signatum, atque paucis admodum glosulis
in dubiis de manu tua propria exornatum.
Ille me totum tunc Statius habebat illectum;
quia etsi alias perfunctorie, nunc triti ac confricati
piperis fragrantis suauius sentiebam
odorem, et grandiloquam atque heroycam liram
illam libentissime complectebar; et ut fit, saltu,
ut ita loquar, nulla intercapedine subeunte,
ad satiros me conuerti, scrabra uerborum
simul et grauium uenerationem sententiarum
in cordis intima transfundendo: et nunc venusinum
mirabilem, nunc peregrinum aquinatem,
|
|