Item dixit quod Saraceni nati sunt de Abraham et de Sara. et ideo
voluit quod a Sara dicantur Saraceni. et in hoc decepit eos. eo quod
nati sunt de Abraham et Agar. et ideo vocari debent Agareni vel Ysmahelite:
et eorum pascha faciunt in fine mensi Julii. et illa die interficiunt
arietem. quicumque potest. in similitudine Abrahe. quod volens ymmolare
filium suum Ysaac ad preceptum Dei et vidit arietem herentem cornibus.
et fecit Deo sacrificium. et habent Abraham in magna devocione
et vadunt ad Ebron. ubi est eins sepulcrum. in peregrinacione[m]. quod
distat a Jherusalem per unam dietam. et appellant Ebron Elcalil.
Item docuit eos orare Deum celi sine aliquo sacrificio: nam in eorum
moscetis nullum est altare. nulla ymago. nulla pictura et de novo et
veteri Testamento modica aut nulla credunt nisi librum Genesis: verum est
quod credunt Jhesum Cristum fuisse filium virginis Marie. sed non Dei
filium. sed prophetam magnum. sed non Deum. et habent virginem Mariam
in magna reverentia. et eam blasphemantes essent acriter verberati.
Item dixit se esse summum nuncium Dei. et Jhesum Cristum magnum
prophetam. sed dixit. quod non fuit mortuus. sed. quum Judei voluerunt
eum interficere. quod fuit raptus a Deo. et loco ejus Judas fait crucifixus
a Judeis. et habent plus [in] odio Judeos. quam nos cristianos. eo
quod voluerunt occidere Cristum.
Item dixit quod Cristus debet esse in judicio. et coram Deo patre debet
assistere. et ibi congregabuntur omnes congregaciones. omnes generaciones.
et Cristus condempnabit Saracenos et ponet eos in inferno: tunc
ipse cum cristianis permanebit in paradiso. et. quum Saraceni videbunt se
dampnatos tunc alta voce clamabunt: Domine Mahomet. tu promisisti. si servaremus legem tuam. quod essemus omnes salvati. et nunc sumus omnes dampnati.
Tunc Mahomet illic ante Deum ibit et dicet: Domine Deus. tu misisti me ad
mundum et fuit nuntius tuus summus super omnes prophetas. et legem. quam michi
dedisti. ego predicavi Saracenis. et ipsi plane observaverunt precepta. que ego dedi
eis. et quod Cristus dampnavit eos. rogo te. Domine Deus. ut dampnes cristianos
et salves Saracenos. Et tunc dicet Dominus: Mahomet. vade. adduc eos coram
|