Grecia, quam Macedonie partem (ut supra diximus)
quidam arbitrari videntur: et si sic concedatur a Sapiade promontorio
per Demetriam et Balon et Ptoleon et Echinon in Pagaseum
devenit sinum, in quo urbs Pagasa et Sperchii amnis
hostium. Inde Maliacus sinus et Opuntius, in quibus Laconum
gloria adversus Persas Thermopyle, inde Oroes, Carpha Gnemides,
Alope, Antedon Glauci, Larunne et Aulis Agamennonia,
Marathon, insignium titulorum memorabilis, et Tamnis,
in qua Amphyarai delubrum, Nemesis, Phoricos et Bauronia et
promontorium Sunium; et ad meridiem se flectens terra Pireum
Atheniensium portum fervido obiicit soli, inde Scironia
saxa, et ultimo Megarensium tractum apud Isthmon terminatum,
quo Macedonici maris finis est.
MEDITERRANEUM mare et id rudibus demonstrandum est.
Est enim quicquid maris ab Abyla Mauritanie et Calpe Hispanie
promontoriis, Herculis columnis, ab Occeano immissi habemus;
eo Mediterraneum nuncupatum quia per medias effundatur
terras, cum in circuitu stet Occeanus.
MEGYBERNEUS sinus Macedonici maris pars est, de quo
paulo supra.
MYSIUM mare Asyatici particula est, cuius pars ab Eoliis
incolis denominata supra descripta est, reliqua Troas dicitur a
Troianis, tota Mysium a provincia cui adiacet, sic olim denominata.
Incipit enim ab Yde montis radicibus et Cistenam,
Adrymetionem, Austram et Cressam oppida in litore alluit, inde
Antandrum et Gargara atque Assonam Etolorum coloniam
et Acheon Limen, de quo supra, et Ritheum, quod penes huius
maris finis est.
MYRTOUM mare apud promontorium Laconie Maleum parvum
inter Egeum et Yonium est, sic a Myrtilo Mercurii filius
dictum, qui cum esset Enomai regis Elidis aurigam et illi Hippodamia
esset filia, cumque proceribus petentibus se aurigatus
inibat certamen victosque morte mulctabat, contigit ut Pelops
et peteret et iniret certamen clam corrupto Myrtilo auriga
hoc pacto: si victorem faceret se, illi primum Hippodamie concubitum
concessurum; qui, factis cereis axibus quadrigis eisque
in cursu dissolutis, Pelopem fecit victorem. Qui cum posceret
|
|