fecit et de illo qui incestum amiserat [ f. , commiserat].  
Denique statim ad superiorem sensum, re breviter  
interim commendata, redit. 
10. LANFR.  Deus autem et hunc  Quasi diceret:  
non in parandis escis et scrutandis ventribus studere  
debetis, quia utraque transitoria sunt. 
AMBROS.  Et Dominus corpori . Subauditur, immortalitatem 
ressuscitato praestabit. 
11. LANFR.  An nescitis quia , etc. Non debetis fornicari 
cum meretricibus, quia essetis unum corpus  
cum meretrice. Qui adhaeret meretrici, unum corpus  
cum ea efficitur. Nam qui adhaeret legitimae  
uxori, fit unum, dicit enim Genesis:  Erunt, scilicet  
vir et uxor, duo in carne una . 
12. AMBROS.  Qui adhaeret . Hoc dicit: qui contaminationi 
admiscetur, unum fit cum eo cui se admiscet.  
Fornicatio enim ambos unum facit, ut quomodo  
in natura, sic et in macula, unum sint. 
13. AUGUST. ( lib.  XIV  De Trinit. , c. 14, tom. III).  
 Qui adhaeret . Accedente quidem isto ad participationem  
naturae veritatis et beatitudinis illius; non  
tamen crescente illo in natura, veritate et beatitudine  
sua. 
14.  Qui autem fornicatur . Quia nusquam sic totus  
homo corporis ipsius voluptati addicitur, et ineffabiliter,  
vel inevitabiliter afficitur, ut in comparatione  
hujus tanti mali, caetera peccata extra corpus esse  
videantur; etiamsi per corpus exerceantur. 
15. AMBROS.  Qui autem fornicatur . Totum corpus  
vir est et mulier, quia portio viri mulier est, et vir  
per id quod in portionem suam delinquit, in corpus  
suum peccat. Vel quia fornicari corporale delictum  
est; non enim fit sine desiderio carnis. Caro enim  
ibi habet motum proprium.
  |  
  |