5 Vel sic: 
«Cum omnium fidelium iura ecclesia Romana defendat, et  
ab indebite molestantibus tueatur, iura ecclesie Signine vos  
credimus velle conservare illesa que nullo mediante ad  
apostolice sedis iurisdictionem dinoscitur pertinere. Inde  
est quod vestre intimamus sanctitati quod.» 
6 Consules civitatum sic possunt exordiri quando scribunt domino  
pape: 
«Cum simus ecclesie Romane fideles et vestro apostolatui  
sanctissimo subiecti semper extiterimus et devoti ad vestre  
sanctitatis clementiam recurrere non dubitamus quotiens  
nos vestros potentes indebite molestant. Noverit igitur  
sanctitas vestra quod.» 
7 Vel sic: 
«De assueta consuetudine apostolice sedis procedit suos  
fideles oppressos sue potentie dextera tueri, et eorum iura  
inviolabiter observare. Noscat itaque sanctitas vestra quod.» 
8 Vel sic: 
«Cum universos Christi fideles ecclesia Romana potentie  
dextera protegat atque defendat, civitatem Signinam  
specialiter a potentibus defendere debet, que semper ecclesie  
Romane ac vestre sanctitati fidelis extitit et devota. Hinc est  
quod vestre cupimus intimare sanctitati quod.» 
9 Vel sic: 
«Licet sanctitati vestre clementiam ignoranter offendisse  
videamur, de apostolica tamen mansuetudine ac benignitate  
confisi que non solum culpis sed etiam peccatis ignoscit, ad 
vestre clementie pedes audemus recurrere sperantes vos  
nobis veniam de commissis daturum. Quapropter sanctitatem  
vestram flexis genibus exoramus quatenus.»
  |  
  |