Dantes Alagherii: De vulgari eloquentia

Pag 10


4. Redeuntes igitur ad propositum, dicimus certam formam
locutionis a Deo cum anima prima concreatam fuisse. Dico
autem 'formam' et quantum ad rerum vocabula et quantum ad
vocabulorum constructionem et quantum ad constructionis
prolationem: qua quidem forma omnis lingua loquentium
uteretur, nisi culpa presumptionis humane dissipata fuisset, ut
inferius ostendetur.
5. Hac forma locutionis locutus est Adam; hac forma locutionis
locuti sunt omnes posteri eius usque ad edificationem turris
Babel, que 'turris confusionis' interpretatur; hanc formam
locutionis hereditati sunt filii Heber, qui ab eo dicti sunt
Hebrei.
6. Hiis solis post confusionem remansit, ut Redemptor noster, qui
ex illis oriturus erat secundum humanitatem, non lingua
confusionis, sed gratie frueretur.
7 Fuit ergo hebraicum ydioma illud quod primi loquentis labia
fabricarunt.
 
VII
1. Dispudet, heu, nunc humani generis ignominiam renovare! Sed
quia preferire non possumus quin transeamus per illam,
quanquam rubor ad ora consurgat animusque refugiat,
percurremus.
2. O semper natura nostra prona peccatis! O ab initio et nunquam
desinens nequitatrix! Num fuerat satis ad tui correptionem
quod, per primam prevaricationem eluminata, delitiarum
exulabas a patria? Num satis quod, per universalem familie tue
luxuriem et trucitatem, unica riservata domo, quicquid tui iuris
erat cataclismo perierat, et [que] commiseras tu animalia celi
terreque iam luerant? Quippe satis extiterat. Sed, sicut
proverbialiter dici solet 'Non ante

Torna all'inizio