inclinare.(2) Porro philosophus quidam volens arrogantiam  
cuiusdam regis illudere, cum vidisset eum in throno  
regali sedere sublimem, prostratus in terram suppliciter  
adoravit et confestim non invitatus ascendens iuxta regem  
consedit. Quod rex vehementer admirans, eo quod nosset  
illum esse philosophum, quid hoc egerit exquisivit. Philosophus  
ergo respondit: «Aut Deus es, aut homo: si Deus,  
debui te adorare, si homo, potui iuxta te sedere». Rex  
autem responsionem convertens contra philosophum intulit:  
«Imo si homo sum, non debuisti me adorare, si Deus,  
non debuisti iuxta me sedere». Sapienter iste respondit, sed  
ille prudenter elusit. 
XXXVII 
 De superfluo cultu.  
(1) Primis parentibus fecit Deus perizomata post peccatum,  
et a Christo dicitur Christianis: «Non duas tunicas habeatis».  
Sed iuxta Iohannis consilium: «Qui habet duas tunicas det  
non habenti unam». Superbus autem, ut magnificus videatur,  
satagit vestiri duplicibus, indui mollibus, pretiosis ornari.  
Sed quid est homo pretiosis ornatus nisi sepulcrum  
foris dealbatum, intus autem plenum spurcitia? Iacintus  
et purpura, coccus et bissus in limo putrescunt, aurum et  
argentum, lapides et gemmae in luto sordescunt. Dignitas  
et potestas male iacent in pulvere, honor et gloria male sedent  
in cinere. (2) Quid ergo superbe philacteria dilatas et 
  |  
  |