Lanfrancus Ticinensis: Epistulae

Pag 138


precepit ut querimonia de clericis abbatis Balduini, quae inter
uos et ipsum abbatem uersabatur, sopita remaneret quoadusque
ipsemet causam ipsam audiret, uel a me si temporis opportunitas
se suggereret audiri preciperet. Sed quia priusquam id fieret mare
transiuit, uolo et rogo quatinus predictos clericos quos a uobis
excommunicatos didici absoluatis, et quietos ab omni inuectione
atque exactione ad presens dimittatis. Post paucos etenim dies
ad partes uestras uenturi sumus, et utriusque partis assertiones
diligenti cura audiemus, et tam prolixae querimoniae in quantum
salua fidelitate regis fieri poterit finem legittimum imponemus.

43


Lanfrancus gratia Dei non suis meritis archiepiscopus confratri et
coepiscopo Her. salutem.

Clericus iste nouiter ad me uenit, causam suae infelicitatis michi
dixit, dictam testimonio litterarum uestrarum ueram esse asseruit.
Testatus est se inordinate ordinatum, uidelicet cum nullius esset
ordinis a fraternitate uestra factum esse diaconum. Interrogatus a
me si uxorem haberet, uxorem se habere nec eam se uelle dimittere
respondit. Propterea tali pacto consulendum ei diuina fultus
auctoritate decerno. Diaconatum ei auferte; ad ceteros minores
ordines congruis eum temporibus promouete. Diaconatus uero
ordinem nunquam recipiat nisi caste uiuat, nisi se de reliquo
caste uicturum canonica attestatione promittat. Si uero celibem
uitam egerit, et acturum se omni tempore spondere uoluerit,
non quidem eum ad ordinem diaconatus iterum ordinabitis, sed
ipsum officium per textum sancti euangelii uel in sinodo uel
in multorum clericorum conuentu reddetis.

Torna all'inizio