Battista Guarino: De ordine docendi ac studendi

Pag 66


spem et hostibus terrorem incutit, cum equites scutatos sagittarios
funditores suo quemque loco procedentes ordinemque servantes
intuentur. Quare non minus in litterarii studii ratione
quam ceteris in rebus utilem hunc esse arbitremur ordinem.
Nam nisi divisa fuerint lectionibus tempora, distrahitur multitudine
librorum animus efficiturque ut, dum eodem tempore
multa simul nobis videnda cogitatione complectimur, nullam in
partem liberum sortiamur et intentum mentis habitum. Adde
quod cum vesperi memoria sint repetenda quae die cognovimus,
difficile id assequi possumus ut, quid apud quemque legerimus
unum sub aspectum nulla cum dubitatione aut errore colligamus,
nisi distincte omnia sese nobis offerant.
17. Unum illud adiciemus nostri quidem ordinis sed non utilitatis
extremum, quod tamen non magis praeceptum quam
adhortationem existimari volumus, ut nihil hoc «litterato otio
dulcius» esse arbitrentur quod, ut ait Cicero, «adolescentiam
agit, senectutem oblectat, secundas res ornat, adversis perfugium
ac solacium praebet, delectat domi, non impedit foris»
ac propterea nullum tempus ab his studiis vacuum praeterlabi
sinant; hoc sit eis negotium, hic labor, haec quies; in his vigiliae,
in his etiam somnus reponatur. Quid enim honestius facere
possunt quam cum otium appetunt, in eo otio versari, quod
ab omnibus semper et utilissimum et iucundissimum est iudicatum?
Quantum reliqui temporis aleae, quantum pilae, quantum
spectaculis tribuunt, tantum ipsi ad haec recolenda studia
sumant ubi non deerit quod videant, quod spectent, quod admirentur,
cui applaudant; ubi dum erunt, nihil audient quod audisse,
nihil dicent quod dixisse poeniteat; nemo apud eos quemquam
sinistris sermonibus carpet; neminem ipsi reprehendent;
nulla spe rerum inanium, nullo timore sollicitabuntur, nullis
rumoribus inquietabuntur; secum tantum et cum libellis atque
etiam quod ceteris negatum est cum mortuis loquentur. Haec est
illa vita quam regiam sinceramque Plinius iunior appellabat;

Torna all'inizio