| perditos per solum iudicium, videtur secundum hoc nullam esse in homine
 arbitrii libertatem, set Domini esse voluntatis ut alii pereant et alii salvi fiant.
 
 IOACHIM: Cum iustum et misericordem Deum esse credamus, nullo modo
 credendum est absque iusto iudicio aliquos condempnare etsi non in omnibus
 apareat equitas ipsa iudicii. Verum cum quattuor de eo nobis intelligere necessaria
 sint – videlicet ut eum terribilem cogitemus, ne sine timore eius sancto
 putemus esse salvandorum salutem; iustum, ne impunita relinqui arbitremur
 peccata; misericordem, ne de preteritis culpis eos qui converti volunt desperare
 contingat; largitorem bonorum, ne se habere aliquis existimet quod non accepit
 et de sua iustitia inaniter glorietur – in quibusdam suis operibus misericordem,
 in quibusdam iustum, in nonnullis terribilem et in quibusdam se benignum et
 nimis amabilem demonstravit. Quod enim causa incutiendi terrorem occulta
 voluerit a principio exercere iudicia testatur in epistola sua Petrus, qui dicit in
 exemplum angelos a principio et originale seculum aquis diluviis iudicasse;
 quod iusto iudicio suo reddat  unicuique secundum opera sua  omnis pene sacre
 pagine scriptura testatur; quod misereatur penitentibus et  nolit mortem peccatorum
 set ut convertantur et vivant  non necesse est verbis exprimere, cum id duo
 pariter resonent testamenta; quod autem omnium sit largitor bonorum testatur
 inter cetera Paulus, qui dicit fidelibus:  Gratia salvi facti estis per fidem et hoc
 non ex vobis donum Dei est, ne quis glorietur . Si autem quattuor ista valentibus
 uti ratione tam aperte necessaria sunt, quid tibi de iniusto procedere videtur
 iudicio quod voluit Deus ad salutem multorum abscondere ab oculis filiorum
 hominum, et non potius per hoc intelligi iustum iudicium, quod hoc ipso quod
 ignoratur multorum per timorem operatur salutem?
 Quocirca etsi aliquos vult Deus absque manifesta causa iudicii dampnare
 ad hoc, ut terreantur hii quorum sunt forte occulta delicta, aliquos sine opere
 salvare ad hoc, ut confundantur hii qui sibi attribuunt quod boni sunt, non ideo
 tamen putandum est otiosam in omnibus hominibus libertatem arbitrii, cum et
 per eam studeant boni tenere gratiam quam acceperunt et per eam negligant mali
 exhibitam sibi gratiam, cum videlicet sua sponte indurant corda sua ad diligendas
 tenebras magis quam lucem . Quippe quia, etsi aliqui volunt et nequeunt,
 aut preteritis hoc ipsum meruerunt delictis – ut videlicet privati gratia iam eis
 non liceat quodlibet – aut iccirco non est eis datum, quia nonnulli  tempore
 credunt et tempore temptationis recedunt .
 | 
 |