coniunctivam, ita previdit domnam Adeleidam de nomine
eius denominativam. Unde factori gracias referimus, quia non
sumus expertes donis graciarum eius. Vere gracia dei est, quod
typice factum est. Igitur sicut Eva conversim fit Ave, ita
Adeleida conversis partibus fit nomen bonum atque suave.
Quid est enim Adelegida nisi “Da legi Adę filios”? Hoc est
dicere: Esto datrix legis super caulas christiani gregis. Esto
gregis Christi custos gregaria, quem dispersit per dumeta
presumptio temeraria. Tu es quippe regina illa, quę apparuisti
psalmistę a dextris dei in veste polimita. Plena es
graciarum, oculi tui columbarum; vade post eum, qui est
deus misericordiarum. Ne timeas, o princeps ab initio seculi
preelecta, neque formides, quoniam omnia sub pedibus
vides. Porrige dextram Romę mergenti, succurre regi
piis oculis te respicienti. In his duobus pendet tota aecclesia;
vide, quid facias, sancta Adelegida.
|
|