Petrus Damiani: Epistulae

Pag 366


praecisum est, non fructificat; sed praecisum est, non ergo fructificat. Sed
ecce virga Aaron in tabernaculo contra naturae ordinem reperitur amigdalas
protulisse.
Alioquin quid est tot in Aegypto Pharaoni magnalia ac signa portendere,
fidelium catervas Aegyptiis pereuntibus per divisum mare transferre,
largissima fluenta ex aridi saxi rupe producere, Iericontina moenia
non armis frementibus sed tubis clangentibus dissipare? Postremo quid
est in stuporem omnium saeculorum, solem in caelo ad imperium Iosue
per unius diei spacium sistere, per Ezechiam vero decem ad orientem lineis
revocare, circa tres pueros furentis incendii vires extinguere, circa Danihelem
vero cruentos leonum rictus et rabida ora frenare? Quid, inquam,
haec omnia sunt, nisi frivola sapientium huius mundi sensa confundere et
contra naturae consuetudinem divinae virtutis gloriam mortalibus
revelare?
Veniant dialectici, sive potius ut putantur heretici, ipsi viderint,
veniant, inquam, verba trutinantes, questiones suas buccis concrepantibu
ventilantes, proponentes, assumentes, et ut illis videtur inevitabilia concludentes,
ac dicant: Si peperit, concubuit; sed peperit, ergo concubuit.
Nunquid hoc ante redemptionis humanae mysterium non videbatur inexpugnabilis
roboris argumentum? Sed factum est sacramentum, et solutum
est argumentum.

Torna all'inizio