EXPOSITIO TEXTUS
«Quae non proprie dicitur fides, sed veritas». Contra. Hic dividit fidem contra
veritatem. Ergo fides veritatem non habet. Dicendum, quod hic accipit veritatem
manifestam quae fidei succedit.
«Ex fide verborum». Contra. Nunc etiam non credimus tantum verbis: quia cum
apud diversas gentes sint diversa verba, esset diversa fides. Et dicendum,
quod non dicitur esse fides verborum ut eorum in quae credatur; sed quia ea
quae credenda sunt, nobis per verba proponuntur, insufficienter nobis res creditas
ostendentia.
«Cum fides sit ex auditu». Contra. Auditus interior a visu non differt.
Dicendum, quod utrumque dicitur in intellectu per similitudinem; unde proprie
de illis rebus intellectus visio habetur quarum formae se ei offerunt, sed auditus
de illis quae non videt.
«Alia sunt quae nisi intelligamus non credimus», sicut principia naturaliter
cognita: «Alia quae nisi credamus, non intelligemus», sicut ea quae
supra rationem sunt: et accipit hic credere communiter pro omni assensu.
«Nisi aliquid intelligat», scilicet quod significatur per nomen.
|
|