Salimbene de Adam: Cronica

Pag 500


et diruerunt et destruxerunt, et foveas repleverunt, ita
ut nullum appareret vestigium, iuxta illud Apoc. XVII: Civitas
que fuit et non est. Item ipsum turpiter fugaverunt cum exercitu
suo et multos ex eis occiderunt et multos captivos duxerunt in
civitatem suam Parmam, iuxta verbum quod scriptum est, Ys.
XIIII: Erunt capientes eos qui se ceperant et subicient exactores
suos. Item expoliaverunt ipsum et totum habuerunt thesaurum
ipsius. Tunc impletum est illud propheticum Abachuch II: Numquid
non repente consurgent qui mordeant te, et suscitabuntur lacerantes
te, et eris in rapinam eis? Quia tu spoliasti gentes multas,
spoliabunt te omnes qui reliqui fuerint de populis propter sanguinem
hominis et iniquitatem terre civitatis et omnium habitantium in
ea. Item Ys. XXXIII: Ve qui predaris! Nonne et ipse predaberis?
Et qui spernis, nonne et ipse sperneris? Cum consummaveris depredationem
depredaberis, cum fatigatus desieris contemnere, contemneris.
Item vox Friderici potest esse illa que habetur Iob XIX: Spoliavit
me gloria mea et abstulit coronam de capite meo. Quod potest
intelligi de papa Innocentio quarto, qui eum deposuit ab imperio,
vel de civitate Parmensi, que ad litteram eum spoliavit et coronam
ipsius abstulit de capite suo, quam invenit quidam Parmensis
in civitate Victorie, cum destrueretur, et portabat eam publice
in manu sua, sed Parmenses abstulerunt eam sibi, iuxta verbum
quod scriptum est, Gregorius: «Depredari desiderat qui thesaurum
publice in via portat». Hunc hominem vidi et cognovi, et
coronam similiter vidi et in manu habui, et erat magni ponderis
et magni valoris. Et Parmenses dederunt ei pro corona illa ducentas
libras imperialium et unum casamentum iuxta ecclesiam Sancte
Christine, quod antiquitus fuerat equorum lavatorium et potatorium.
Homo vero ille Curtuspassus dicebatur, eó quod parvus
esset. Et sequitur in Iob, ut ab ipso Friderico singulariter
conquerendo dirigatur sermo ad Deum vel ad papam Innocentium
quartum vel ad ipsam civitatem Parmensem: Destruxit me undique,
et pereo, et quasi avulse arbori abstulit spem meam. Iratus
est contra me furor eius, et sic me habuit quasi hostem suum. Simul
venerunt latrones eius et fecerunt sibi viam per me et obsederunt
in gyro tabernaculum meum.

Torna all'inizio