Iohannes de Virgilio: De figuris secundum Iohannem de Virgilio

Pag 202


predictorum trium modorum, id circo non fuerunt plures neque pautiores maneries figurarum gramaticalium. Cum enim in constructione sint triâ, scilicet materia, forma et finis, ad excusandum materie vicium inventa est maneries prima figurarum; ad excusandum vicium forme inventa est secunda; ad excusandum vicium finis inventa est tercia.
Circa quartum queritur utrum de figura debeat vel possit esse scientia. Et videtur primo quod non possit de figura esse scientia quoniam de illo non est scientia quod non est ens; sed figura non est ens. Ergo de figura non est scientia. Maior huius rationis apparet quia quod non est non potest sciri, et etiam auctoritate filosophi in libro Posteriorum. Minor patet quia figura est vicium sicut omnes dicunt. Vicium autem est malum et malum non est ens, sicut dicit Boecius in tercio de Consolatione ubi dicit: « quoniam illum malum facere non potest qui potest omnia». Et etiam per Augustinum qui dicit quod peccatum nulla scientia est sed est vicium nature. Ergo et cetera.
Item si esset dare figuram, huic sequeretur quod habitus et privatio essent simul. Consequens est falsum et inposibile. Ergo et antecedens. Falsitas consequentis apparet quoniam habitus et privatio sunt opposita... ; talia autem simul esse non possunt. Consequenda declaratur quia in figura est vicium cum ratione; ratio autem est habitus, vicium est privatio. Quare et cetera.
Deinde pro ratione quod de figura non debeat esse scientia quoniam sciencia, sicut ait Philosophus in primo Eticorum, debet esse de bono et difficili; figura autem non est de bono quoniam est de vicio. Vicium autem est malum, ut supra probatum est. Quare et cetera.
Preterea quod possumus facere meliori via non debemus facere per peiorem sed constructionem possumus facere proprie, que est melior via. Ergo non debemus facere per figuram que est peior via cum includat se vicium, ut omnibus patet. Quare et cetera.
(fi 39r) In contrarium arguitur et primo auctoritate Donati, qui dicit quod ars gramatica tria facit: precipit, proibet et permittit; et sic est triplex doctrina, scilicet preceptiva, prohibitiva et permissiva. Permissivam autem vocat scientiam figurarum de qua ipse tractat in libro qui dicitur Barbarismus. Patet hoc etiam auctoritate Prisciani, qui de prolensi et sinodoce et de quibusdam aliis figuris mencionem facit. Patet hoc

Torna all'inizio