Andreas Strumensis: Passio Arialdi

140


sine naribus, sine oculis, sine dextera manu, sine membro genitali esse
fecerunt. Si absque omnibus his membris aliquando quemquam vidisti
vivere, hunc esse mortuum noli credere. Nam sero nullo modo quiescere
quiverim, donec ii qui in eum haec patrarunt sic me securum fecerunt,
quatenus ultra non sit unde mea iam mens dubitare possit. Tu vero ad tuos
revertere haec eis intimans eosque redde securos laetosque >> . Et post haec
ab alterutro divisi sumus et, donec ecclesiam est ingressus, me redire finxi;
postea vero, nolens verbis confidere perfidi, regressus sum ad iter quod reliqueram.
Cum autem in iam praefatum ingrederer vicum, iuxta viam repperi
ecclesiam in honorem sancti Petri dedicatam, ad quam tunc clericorum
laicorumque multitudo cum processione exibat. Ibi quidem seorsum
duas inveni mulieres, de his quae acciderant, conferentes et plorantes.
Quibus appropinquans, inquisivi quid haberent et cur flerent. Quarum
una ait: << Vere tu ex illo es ordine qui, cum deberet suis bonis dictis factisque
omnes levare in caelum, e contra malis exemplis cunctos praecipitat
in infernum. In hoc enim loco, machinante tuo ordine perverso, in his diebus
tantum est perpetratum scelus, quatenus pro hoc omnes Deus in abyssum
demergat anxie expectemus, et tu dicis cur flemus? >> . Videns igitur
mulierum fidem, ipsis quod discipulus essem illius de quo flebant intimavi
easque, si vera essent quae a praedicto audieram viro inquisivi. Quae statim
factae apud me nimis gratae, omnia testantur esse vera, praeter hoc
quod de eius morte adhuc erant incertae. Viam itaque mihi contra praefatam
tendentem solitudinem ostendunt multumque deposcunt ut, revertens,
eas facerem sciolas unde eis adhuc inerat dubietas. Verum ingentium
praepeditus obstaculis saxorum, illuc accedere eundo per terram nequivi

Torna all'inizio