: Historia ducum Venetorum

4


Verum ibidem aliquantulum demorans, exercitum cum gloria remisit
ad propria et post paucum tempus apud predictam civitatem Iadere
ab hostibus interfectus fuit. Cuius postea corpus in Venetia translatum,
apud sanctum Marcum constat esse humatum. Reliqua autem
ducis Ordelafi facta et bella que gessit et tempus vite ipsius in Venetorum
chronica credimus esse digesta.
[3.] Cui successit Dominicus Michael, vir bellicosus et plenus dierum,
qui strages multas de hostibus fecit.
Is vero, cum ducatum sibi creditum feliciter gubernaret et cum omnibus
pacem haberet nefanda gens Saracenorum, que tempore illo civitatem
Tyri et Ascalonis adhuc possidebat, quasdam civitates Ierosolimitani
regni violenter invaderat et Iopem civitatem obsidebat et
multorum christianorum effuderat sanguinem et plures christiane
gentis detinebat captivos. Cum propter hec et alia ingens tremor ac
pavor regem et principes Ierosolimorum invasisset, ad pontificem
qui tunc Romane ecclesie preerat et ad ipsum ducem Venecie nuncios
direxerunt supplicantes instancius et petentes et ecclesie transmarine
festinum providerent auxilium.
At papa ille, hoc oportunius per Venetos posse fieri reputans, ad
prefatum ducem nuncios destinavit, diligenter illum et populum Venecie
ammonens et exortans, ut intuitu fidei fidelibus Christi succurere festinarent.
Dux vero, legatione regis et Ierosolimorum principum intellecta et
apostolica commonitione reverenter suscepta, cum omni devocione
crucem cum multis nobilibus suscipiens, ducentas quamtocius naves
inter bellicas et honerarias, que exercitui necessaria portarent fecit
parare ad eiusdem eciam ducis robur et vires augendas. Cum papa
predictus vexillum beati Petri sibi misisset, memoratus dux illud reverenter
suscepit et paratis omnibus in nomine Domini iter arripuit.

Torna all'inizio