Henricus Abrincensis: Legenda Sancti Francisci Versificata

Pag 1209


Estque salus pluris quam cultus; nam sine cultu
Res est magna salus, cultus nihil absque salute,
Iustitiaque Dei tot respiciente labores.
Franciscus fato iam non obnoxius ulli
Vulnificos hostes adversaque cuncta subegit.
O quam sublimi mercede remunerat huius
Militis acta sui Dominus fortesque triumphos!
Qualiter humanam transcendens gloria mentem
Immutare statum sacri dignatur alumni!
Scilicet, in partes hominis compage soluta,
Terrea pars terram sortitur, caelica caelum.
Quas meliora manent: nec enim trahet omne per aevum
Caelica naturam terrae, sed terrea caeli.
O felix victor, quem florida serta coronant.
Quo minor in terris et maior in aethere, qui nil
Hic habuit proprium, nunc omnia possidet, et qui
Tot mala sustinuit, nunc delectatur in ipso
Fonte boni; cuius nos ad consortia Christus
Perducat, cum quo sit Patri Spirituique
Sancto maiestas et gloria nunc et in aevum.
Amen.

Torna all'inizio