70 Cuius stultitie atque vesanie affines se ac socios
faciunt, quicunque hunc vera dixisse existimant atque
defendunt, licet nihil iam habeant, quo opinionem
suam non dico defendere, sed honeste exeusare possint.
An honesta erroris excusatio est, cum patefactam
videas veritatem, nolle illi acquiescere, quia nonnulli
magni homines aliter senserint? Magni, inquam, dignitate,
non sapientia nec virtute. Unde tamen scis, an
illi, quos tu sequeris, si eadem audissent que tu, mansuri
in sententia fuerint an a sententia recessuri? Et nihilominus
indignissimum est plus homini velle tribuere
quam veritati, idest Deo. Ita enim quidam omnibus
defecti rationibus solent mihi respondere: cur tot summi
pontifices donationem hanc veram esse crediderunt?
Testificor vos, me vocatis quo nolo, et invitum
me maledicere summis pontificibus cogitis, quos magis
in delictis suis operire vellem.
Sed pergamus ingenue loqui (quandoquidem aliter
agi nequit hec causa), XXIII. 71 ut fatear eos ita credidisse
et non malitia fecisse: quid mirum, si ista crediderunt,
ubi tantum lucri blanditur, cum plurima, ubi
nullum lucrum ostenditur, per insignem imperitiam
credant? Nonne apud Aram Celi in tam eximio templo
et in loco maxime augusto cernimus pictam fabulam
Sibylle et Octaviani, ut ferunt ex auctoritate Innocentii
tertii hec scribentis? Qui etiam de ruina templi Pacis
|
|