quoque et "repunxi". 66 Supina que a "do, das" componuntur, o in
i correptam mutant et assumunt tum , ut "reddo, redditum", "condo,
conditum" (ab eo tamen compositum facit "absconsum" et
"absconditum"). 67 Alia conuertunt do in sum , ut "ludo, lusum",
"cudo, cusum" (unde "cuso, cusas"), "scando, scansum", "tendo,
tensum", "cado, casum", ca tamen producta; a enim penultima in
omni supino et participio producitur, exceptis "datum", "statum",
"satum", "ratum". 68 Et sciendum quod n amittentia in preterito,
n amittunt etiam in supino et geminant s , si sit penultima breuis
in preterito, ut "fidi, fissum", "scidi, scissum"; sin producatur,
unam s habet, "fudi, fusum"; "tundo" uero "tutudi, tusum" et "tunsum"
fecit. 69 Composita simplicium regulam sequuntur. 70 "Cedo"
uero "cessi, cessum" et "pando, passum" (licet eodem faciant
modo "patior" et "pateo"); "pedo" supinum non habet in usu; "tendo
quoque "tentum" et "tensum" facit, unde "ostendo, ostentum"
|
|