Zuppardus Matthaeus: Alfonseis, Liber III

Pag 129


dumque ita se gererent, dum sic sua vota foverent,
hanc totam evulsit penitus de pectore litem
quod modo felici gestum est sub sidere nostris
principibus. Nunc cuncta patent, sine nube nitescunt
ambigua, ammotis sunt omnia prospera bellis,
hocque prius dubium, claro plus sole refulgens,
sincerum firmumque manet: namque optima pridem
undique perpetue firmarunt vincula pacis
coniugia acque animi divino federe iuncti.
Adsint huic cepto sol, celum, sidera, luna
atque hec auspiciis foveant meliora secundis


35




40



Torna all'inizio