Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 405


homines non solum consequuntur vivere, sed
etiam sufficienter vivere. nam in una domo vel in uno
vico non reperiuntur omnia quae ad vitam sufficiunt,
ideo fuit civitas constituta habens plures vicos, in
quorum uno exercetur ars fabrilis, in alio textoria, in
alio aliud, secundum quod variis indigemus ad supplendam
indigentiam vitae: nunquam enim est civitas perfecta
nisi habitatores eius ibi invenire possint omnia
sufficientia ad vitam. Consequimur ergo ex civitate
non solum vivere ut homo, sed vivere sufficienter: eo
quod si perfecta existit, est contentiva omnium eorum
quae ad vitam sufficiunt. Bene ergo dictum est, quod
scribitur primo Politicorum quod communitas, quae est
civitas constans ex pluribus vicis, est communitas perfecta:
quia iam (ex consequens est dicere) huiusmodi
communitas est habens terminum omnis per se sufficientiae
vitae. Tertio ex constitutione civitatis consequimur
virtuose vivere. nam inceptio legislatoris et constituentis
civitatem non solum debet esse, ut cives in civitate
habeant sufficientia ad vitam, sed ut vivant bene secundum
leges et virtuose. Ideo dicitur primo Politicorum
quod facta quidem igitur est civitas vivendi gratia:
existens autem gratia bene vivendi forte primum motivum
hominum constituentium civitatem, fuit ipsum vivere,
et habere sufficientia in vita. Videntes autem quod
solitarie non poterant sibi in vita sufficere, constituerunt
civitatem, ut unus alterius defectum supplens haberet
sufficientia in vita. constituta autem iam civitate, et
homines perspicatius intuentes et videntes quod non
satis est habere sufficientia in vita nisi vivant bene
et virtuose, cum sine lege et iustitia constituta civitas
stare non posset, ordinaverunt communitatem
politicam, quae facta erat ad vivere, et ad habendum
sufficientia in vita; et ad bene vivere, ut ad vivere
secudnum legem et virtuose. Si ergo tot bona consequimur

Torna all'inizio