nummorum. Et quia nummo regula monetalis imprimitur, quid per nummorum
designatur acervum, nisi regularium ac verae sanctitatis imaginem
praeferentium contio clericorum? Quid vero per lapidem, nisi duram,
stolidam et insensibilem illius mentem accipimus, qui dum Deum esse
indubitata fide non credit, spem suam in terrena qualibet possessione constituit?
De quo per prophetam dicitur: Dixit insipiens in corde suo: Non est
Deus. Huic autem insipienti tunc honor tribuitur, cum ad aecclesiastici
gradus apicem quispiam non Deo, sed pecuniae deditus promovetur. Sed
sicut nummorum dissipatur acervus, si desuper lapis inmittitur, ita per
indigni sive lapidei pastoris accessum quasi constipatus ordo destruitur
regulariter gradientium et in caritate oboedientium clericorum. Gravatur
enim mali pastoris umbraculo, et tanquam nummorum caelestium cumulus
tartarei lapidis mole diruitur.
Stulto igitur et insipienti denegandus est honor aecclesiasticus, ne
sanctorum clericorum tanquam nummorum spiritalium mergatur acervus.
De quo videlicet stulto paulo superius idem Salomon ait: Claudus pedibus
et iniquitatem bibens, qui mittit verba per nuntium stultum . Quibus
nimirum verbis quid aliud videtur expressum, nisi ut carnaliter sapienti ac
per hoc stulto cuilibet non committatur praedicationis officium? De sanctis
enim praedicatoribus dicitur: Quam speciosi pedes evangelizantium
pacem, evangelizantium bona! Itaque quilibet ordinator aecclesiae si
dignos et idoneos in dignitate constituit, quasi pedibus rectis incedit. Per
eos enim verbum spargendo circumquaque discurrit, et quod per semetipsum
non valet agere, per illos satagit efficaciter adimplere. Sin autem carnales
quosque ac reprobos ordinare praesumat, hic claudus pedibus
ambulat. Qui etiam iniquitatem bibere dicitur, quia dum verba sanctae
praedicationis per stultum nuntium mittit, et contra apostolum cito manus
imponit, peccatis communicat alienis.
Nam et si prudenter quisque loquatur, si tamen non agit ipse quod
loquitur, in spiritali claudus itinere non inmerito iudicatur. Unde et illic
apte subiungitur: Quomodo pulchras frustra habet claudus tybias, sic inde cens
qui podagricis vitiorum laqueis innodatus ipse quidem turpiter
|
|