Battista Guarino: De ordine docendi ac studendi

Pag 44


nam et «luctificam Allecto», et «nomine Dido saepe vocaturum»
et «Mantus filius» in accusandi et generandi casu
Vergilius, et rhetoricen et dialecticen et alia eius generis oratores
protulerunt. Multa sunt eiusmodi quae commemorare ad
susceptum opus minime pertinet. Nos autem, et veterum doctissimorum
exempla, quorum nemo graecae linguae expers
fuit, et Quintiliani auctoritatem, qui nostras a Graecis effluxisse
ait, et Ciceronis, qui si Cato in libro De senectute eruditius
loquatur quam consuevit in suis ipse libris attribuendum esse
litteris graecis censet, et Flacci exhortationem sequentes:
«vos exemplaria graeca / nocturna versate manu, versate diurna»,
quia «Graiis ingenium, Graiis dedit ore rotundo / Musa
loqui», quo pacto eam linguam discere possint, pro ingenioli
nostri iudicio commonstrabimus. Nec sane me fugit
Quintilianum ut ab illis sumatur exordium praecipere, quod
mihi ea ratione difficilius videtur quia, cum ea nobis lingua
naturalis non sit, nisi prius aliquod loquendi principium ex
nostra habuerint, in ea perdiscenda pueri nescio quo modo
deferentur. Atque ita mihi persuadeo Quintilianum sic praecepisse,
quia suis temporibus latinam linguam omnes haberent,
nec in ea tanta elaboratione opus esset. Vidi ego contra nonnullos
sub optimo et eius linguae non minus quam romanae
doctissimo parente meo postea quam nostrarum fundamenta
contigerant, uno anno in graecis tantum profecisse, ut quos
numquam viderant libros per se in latinam linguam sic integre
fideliterque converterent ut ab omnibus facile probarentur.
Eam igitur adulescentes arripiant, nec confuse et inordinate ut
apud Graecos tradi solitum erat, sed eas habeant regulas quas
parentis nostri praeceptor Manuel Chrysoloras summatim
collegit, vel quas parens ipse noster compendii amantissimus
ex illis contraxit, et inter docendum admoneantur maxime verborum

Torna all'inizio