Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 401


D. Aegidii Romani
Ordinis Fratrum Eremitarum
Sancti Augustini, De regimine
principum Liber tertius: in quo
declaratur quomodo maiestas regia
praeesse debeat civitati et regno.
Quod communitas civitatis est aliquo modo principalissima,
et est alicuius boni gratia
constituta. Cap. I.

Quoniam omnem civitatem contingit
esse communitatem quandam, cum
omnis communitas sit gratia alicuius
boni, oportet civitatem ipsam constitutam
esse propter aliquod bonum. Probat
autem Philosophus primo Polit. duplici
via, civitatem constitutam esse
gratia alicuius boni. Prima via sumitur ex parte hominum
constituentium civitatem. Secunda ex parte
civitatis constitutae. Prima via sic patet. quia (ut dicitur
primo Ethicorum) omnis actus et electio bonum
quoddam appetere videtur. et primo Politicorum scribitur,
quod gratia eius quod videtur bonum, omnia operantur
omnes. Si ergo omnes homines ordinant sua opera
in id quod videtur bonum, cum civitas sit opus humanum,
ex parte hominum constituentium civitatem oportet ipsam

Torna all'inizio