Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 722


IN SECUNDUM SENTENTIARUM, DISTINCTIO 36
DIVISIO TEXTUS
Pertractata illa opinione quae ponit actus peccatorum, inquantum sunt actus,
bonos esse, et a Deo, occasione ultimae obiectionis contra hanc opinionem
inductae, quae sumebatur ex differentia culpae et poenae, hic inquirit, utrum
possit esse idem culpa et poena: et dividitur in partes tres: in prima determinat
quaestionem; in secunda removet quamdam dubitationem incidentem ex his
quae in determinatione quaestionis dicta sunt, ibi: «Illud autem diligenter est
annotandum»; in tertia ponit dictorum replicationem, ibi: «Satis diligenter
eorum posuimus sententias qui dicunt omnes actus naturas bonas esse». Prima
dividitur in duas: in prima ostendit quaedam peccata etiam poenas peccatorum
esse; in secunda inquirit, quomodo hoc possit esse, ibi: «Et ideo merito quaeritur,
utrum inquantum peccatum est, sit poena peccati». Et dividitur haec pars in
partes duas: in prima parte ostendit modum quo peccata dicuntur esse poenae,
non per se sed ratione annexi; in secunda ostendit quod etiam ipsa peccata
poenae esse possunt, ibi: «In nullo tamen praeiudicium fieri veritati putatur».
Prima in tres dividitur: in prima ponit modum quo omne peccatum poena potest
dici ratione effectus, scilicet inquantum corruptionis naturae causa est, quae
poena quaedam est; in secunda ostendit modum quo quaedam peccata, etsi non
omnia, poenae peccatorum dici possunt ratione causae, quae est subtractio
gratiae, ibi: «Et licet ex hoc sensu omne peccatum mortale possit dici poena,
non tamen omne potest dici poena peccati»; in tertia excludit quamdam obiectionem,
ibi: «Sed cum ait crimina criminibus vindicari, videtur insinuare ea
ipsa quae peccata sunt, essentialiter esse poenas peccati».
«In nullo tamen praeiudicium fieri veritati putatur». Hic ostendit ipsamet peccata
poenas peccatorum esse: et circa hoc tria facit: primo proponit quod
intendit; secundo probat universaliter in omni genere peccatorum, ibi: «Quod
autem quaedam peccata poenae sint... evidenter tradit Augustinus»; tertio probat
specialiter in quibusdam generibus peccatorum, in quibus magis manifestum
est, ibi: «Praeterea nullatenus ambigendum est quaedam peccata absque
ullo scrupulo poenas esse».
«Illud diligenter annotandum». Hic removet quamdam dubitationem ex dictis
Augustini supra inductis exortam: et circa hoc duo facit: primo ostendit contrarietatem
inter dicta Augustini et Hieronymi; secundo ponit solutionem, ibi:
«Ad quod dici potest, quod Augustinus secundum statum huius miseriae... illud
tradidit».

Torna all'inizio