rexit. Octauus autem Alberedus armis strenuus. Nonus Tancredus. Decimus
Willelmus de Sancto Nicandro, pater Robberti comitis de Principatu. Fuit ipse Willelmus
acer ingenio, inconstans animo, seuusque natura. Undecimus Frumentinus. Duodecimus
Roggerius Sicilie comes, qui miles insignis extitit, iusticie tenax, suis suorumque opibus
studens, ecclesiarum Dei atque sacerdotum consulens. Habuit quoque Tancredus horum
pater et filias tres.
Anno dominice incarnationis MLVIIJ, indictione XJ. Benedictus papa defunctus est et
successit ei Nicolaus qui et Ierardus. Eodem anno Riccardus cum Iordano filio eius
effectus est Capue princeps”.
Anno domini MLX, indictione XIIJ Henricus rex Francorum obiit, cui Philippus filius
eius successit in regnum. Ipso quoque anno comes Robbertus Guiscardus uocatus est a Troianis
cinibus, ipsam eorum ciuitatem in sua potestate ab eis accepit, qui non post multos
dies cum exercitu in Calabriam profectus, Regium ciuitatem cepit atque omnium Normannorum
dux effectus est. Hic accepit uxorem nomine Sikelgaitam Guaimarii principis filiam,
que sexu quidem mulier pudica fuit atque honesta animum uero uirilem et consilium prouidum
|
|