Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 10

Liber I


De inventione et generibus epistolarum.
Cap. II
A quibus vero primum inventa sit epistola neque ego satis exploratum habeo neque existimo quaeri curiosius oportere. Non enim ad eam, quam suscepimus, institutionem magnopere pertinet neque a rerum gestarum scriptoribus, quod ego sciam, memoriae proditum est. Illud inter omnes constat hoc scripti genus omnium antiquissimum esse. Nam, quum primum literae inventae sunt, statim ad absentes scribi coeptae sunt et fortasse hac potissimum de causa etiam sunt inventae, ut cum absentibus quasi cum praesentibus loqueremur. Necessitatis enim gratia, quum antea non essent inventae, certum est, ut absentes, ea quae audire aut videre non poterant, quoquo modo cognoscerent. Quod quidem hinc vel maxime deprehendi potest, quod Aegyptii antequam literarum usum haberet, figuris quibusdam atque imaginibus rerum depictis, quae gr-ieroglufika dicebantur, ea quae volebant designabat. Ex quo fit ut scribendarum epistolarum consuetudo antiquissima sit neque habeat autorem ullum satis certum, cui eius rei assignari possit inventio, sed sit ante ullas literas ab ipsa necessitate inventa, imo cum ipsis pene hominibus nata. Scribendi autem illa potissimum causa

Torna all'inizio