Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 91


est. contingit autem peccare non solum delectationes
sensibiles prosequendo, sed etiam eas fugiendo.
Nam qui adeo abstineret a cibo et potu, et a licitis delectationibus,
quod cum tali abstinentia eius natura stare
non posset, quia huius contrarium recta ratio dictat, virtuosus
dici non posset. Patet igitur quid est temperantia.
Nam sicut fortitudo est reprimens timores, et moderans
audacias, inter quas ipsa fortitudo habet esse: sic temperantia
est reprimens delectationes sensibiles, et moderans
insensibilitates, intet quas habet esse. Si ergo Temperantia
reprimit delectationes sensibiles, videndum est circa
quas delectationes sensibiles habet esse. Delectationum
autem sensibilium quaedam sunt fortes, quaedam sunt
debiles, quaedam nos magis alliciunt, quaedam minus.
Licet enim sint quinque sensus, et circa sensibilia omnium
sensuum contingat nos delectari: tamen fortiores delectationes
sunt secundum gustum et tactum, quam secundum
visum, auditum, et odoratum. quod dupliciter
patet. Primo, quia quantomagis unimur delectationibus,
tanto ardentius, et ferventius delectamur. Magis autem
unimur delectationibus gustus, et tactus, quam delectationibus
aliorum sensuum. Possumus enim videre, audire,
et odorare distantia: sed non possumus gustare, et
tangere, nisi nobis coniuncta. ideo in huiusmodi sensibilibus
arditius, et ferventius delectamur. Secundo hoc
idem patet: quia sensibilia gustus, et tacuts magis directe
et immediate videntur ordinari ad conservationem
nostram: ut delectabilia gustus ordinantur ad conservationem
individui: sed delectabilia tactus, ut matrimonia,
ordinantur ad conservationem speciei. Ideo forte natura
tantam delectationem posuit in delectationibus gustus,
et tactus, ne periret individuum, et ut salvaret species.
Quare si virtus est circa bonum et delectabile, ponenda
est principaliter Temperantia circa delectationes illas, a
quibus est difficilius abstinere. Temperantia igitur (per

Torna all'inizio