Descensus ad Inferos								 c. 82v.a 
Rubrica XXIIII 
Invenio descensum ad Inferos dupliciter posse fieri. 
Primo modo contemplative descenditur; sic enim Hercules,  
sic Orpheus, sic Sibilla atque prudentium cohors 
a vatibus describitur in Herebum descendisse contemplando 
viciorum crimina. Quin eciam cruciatus presentis vite 
quam plurimi, more poetico, sub nomine Inferni describere 
conati sunt, ut patet in eodem li. c. III. Verum , quia cuncta  
traxerunt ad superas bonitates, dicuntur ab Inferis evasisse. 
Et hoc Megera, Herculis uxor, sensit quando, respondens 
Lyco, in trage. Herculis furentis, dixit: "  Inferna tetigit, 
posset ut superna assequi. Nec ullo premitur onere qui celum 
tulit"  . 
2 modo descenditur ad Inferos cum peccatis gravioribus 
moriendo. Nam quicumque se viciis ac sceleribus contaminaverint 
cupiditatumque ceno se volverint nec descedent 
confessi ac penitentes de seculo, eterno supplicio dampnabuntur. 
Sunt qui ponunt membrum tercium, dicentes Ulixem,  
Eritonem, multosque alios ad Inferos descendisse, 
quia per artes magicas receperint quandam noticiam futurorum.// 
Sed, proprie loquendo, iste modus non dicit 					c.82v.b 
descensum ad Inferos, sed evocacionem ab Inferis. Tamen, 
quia Lucanus scripsit in li. VI: "  Magi penetrant in Tartara 
lingua"  , hoc est mente et incantacionibus feruntur ad Inferos, 
posset non incongrue tollerari.
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
  
  
  
25 
 
  |