Petrarca Franciscus: Africa

Pag 133

LIBER SEXTUS


Nulla magis Stigios mirantum obsessa corona
Umbra lacus subiit, postquam divisa triformis
Partibus haud equis stetit ingens machina mundi.
Obtuitu attonito stabant horrentia circum
Agmina Penarum sparsoque rigentia villo
Eumenidum tacitis inhiabant rictibus ora,
Regia vis oculis inerat, pallorque verendus
Et vetus egregia maiestas fronte manebat.
Indignata tamen superis irataque Morti
Ibat et exiguo defigens lumina flexu.
Iudicis inferni postquam ad pretoria ventum est,
«Iniecit sibi seva manum» canentia Minos
Ora movens dixit; «sit carcere clausa secundo,
Quem sontes habitant anime, quibus ultima vite
Cura fuit neglecta sue.» Rodomantus acerbo
Iudicio firmabat idem. Iam prendere mestam
Ceperat immanis lictor. Tunc maximus alte

1



5




10




15

Torna all'inizio