ut ab eis, quos Romanae ditionis
habet Imperium, subjectionis et obedientiae
debitum exquiramus. Mirabile tamen
utrumlibet conditionis est debitum, si subtiliter
intuemur, cujus solutio debitoris emolumenta
non minuit, auget fidem: imo solventi
magis crescit incommodo, quam suscipienti
proficiat in augmento. Caeterum si in
eo, prout tenemur, satisfaciamus proponenti,
et propositi diligenter officium impendamus,
et temporalis honoris stipendia quaerimus,
dum clarificamur in fama, et retributionis
aeternae fiduciam capimus, dum proficimus
in salute, in jussu dominico, quae sunt Dei
Deo, et quae sunt Caesaris Caesari persolvendo.
Emolumentum enim solutionis in tantum fere
solventi relinquitur, dum recipienti etiam magis
commodi et honoris acquiritur, quam vexationis
et oneris aggregetur. Ea namque sunt
omnia, si verum respicimus, subjectorum grata
levamina, quae sunt etiam principatus: in
hoc enim gratia regis extollitur, si in quiete
pacis populum dirigat, et in justitiae
vigore conservet. A quorum prima non
sine regnantium salutis et vitae discrimine liberatur.
Legimus namque plures pro quiete publica,
populorum labores eximios assumpsisse:
nec ex toto secura justitia: per reges et principes
ministratur, qui dum inferiores indicant,
ipsi superiori judicio reservantur. Et quanquam
|
|