semper delinquenti noceat. Desinamus tandem a 				c.89r.a 
vocabulis peccatorum, quoniam hanc sordem semper 
cum racione invenies nominatam2et hic longum 
esset scribere quot modis hec pestis in sacris et laicis 
Litteris nominatur. Eciam multa ponam in li. Vir. c. 
Iustinianus et in li. de Edi. memo. Dignis, in variis locis. 
Hic pro notabili accipe quod tota peccandi labes 
a motibus sensualitatis incipit et si, relicta racione, anima 
ceca heserit voluptatibus, ideo peccat, quia divine				c.89r.b 
legis opponitur equitati3. Eciam videas quid pro 
salute facturus sis, cum scribat Salvator gencium apud 
Io. IIII: "  Cibus meus est ut faciam voluntatem patris 
mei qui in celis est" . "  Nec – ut scribit Augustinus in 
li. de Bono coniuga.  – peccatum est quod non commictitur  
contra naturam neque contra bonos mores neque 
contra precepta Dei"  .
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
 
  |