XVI  
Oratio pro aeris temperie  
Carmen s. Paulini episcopi ad pluuiam postulandam  
1. Rerum creator, protector omnipotens,  
Mundum qui saluas praecioso sanguine,  
aera complens luce qui candiflua,  
cuncta gubernas pio moderamine,  
est tibi cura quoniam de omnibus.  
2. Solem tu iubes oriri splendifluum,  
latum uestire mandas orbem radio  
stellasque roris imbrem facis fluere,  
bibit quem tellus, fructus offert optimos,  
nutris de quibus proprios ruricolas.  
3. Tua sunt cuncta, de tua suscipimus  
omnia manu, domine, largissima,  
licet ingrati, munere gratuito,  
qui reples omne animal dulcedine,  
das escas cunctis tu solus uiuentibus.  
4. Te deprecamur nos, quamuis inutiles  
seruuli tui, deus pater, subueni,  
nullis confisi nostris iam de meritis  
sed tua certi summa de clementia,  
magna qui facis solus mirabilia. 
  |  
  |