et terrae noceat. Inservit enim falsus Christi
vicarius, fabulis suis, nos Christianae
fidei religionem recte non colere, ac dixisse tribus
seductoribus mundum esse deceptum:
quod absit de nostris labiis processisse, cum
manifeste confiteamur unicum Dei Filium, coaeternum
et coaequalem Patri, ac Sancto Spiritui,
Dominum nostrum Jesum Christum, ab
initio et ante secula genitum: processu temporis
missum in terris, in subsidium generationis
humanae, non de potentia ordinata, sed de
potentia ordinante: qui est de gloriosa virgine
matre natus, passus postmodum, et mortuus
secundum carnem, et alteram naturam, quam
assumpsit in utero matris: virtute Deitatis,
a morte post triduum surrexisse. Mahometi
vero corpus in aere pendere didicimus,
obsessum daemonibus, animam inferni cruciatibus
deditam, cujus opera tenebrosa fuerunt,
contra legem excelsi. Mosen vero,
amicum Dei et familiarem, vera docente pagina,
fuisse tenemus: in monte Synai cum ipso
tenentem colloquia, cui Dominus rubum
accendit: per quem signa et mirabilia fecit
in Aegypto et Hebraico populo, lex tradita
declarat, ipsum postmodum vocatum, ad
gloriam cum electis In iis et aliis accusator
noster, et aemulus ponens adversus filium, matris
Ecclesiae scandalum, contra nos mendaces
|
|