"re", "se", "am", "con". 36 He, quia per se poni non possunt, partes
orationis dici uera ratione non debent, tamen, quia uim et significationem
habent prepositionum et in ipsa compositione semper
sunt prepositiue, ideo prepositionibus annumerate sunt. 37
Et "di", "dis" eandem habent significationem; sunt enim separatiue,
ut "diuido", "diduco", "distraho", quod apud Grecos DIA prepositio
facit. 38 Et sciendum quod tunc "dis" preponitur, quando sequitur
c, f, p, s, t uel i consonans, ut "discumbo", "differo", "diffido"
- in quibus s in f uertitur -, "disputo", "dissero", "distraho", "disiectus";
aliis quibus<cum>que consonantibus sequentibus "di"
preponitur; et ubique producitur "di", excepto "dirimo" et "disertus".
39 "Re" uidetur a "retro" per apocopam factum, sicut sensus
manifestat, "respicit", "retro aspicit", uel ex hoc natum esse "retro".
40 "Se" pro DIA separatiua est, ut "secubo", uel abnegatiua, ut "securus".
41 "Am" etiam PERI significat, ut "amplector", "ambio", addita
b . 42 "Con" loco prepositionis "cum" accipitur.
|
|