Ioachim de Flore: Dialogi de prescientia Dei et predestinatione electorum

Pag 124


existimans se derelictum a Deo incidit, quod Deus avertat, in foveam desperationis;
si autem confisus de dono gratie nimia utitur libertate, non potest resistere
spiritui elationis. At qui omnia moderatur Deus et exhigens aliquid ab homine
pro libero arbitrio, quod timoris intenditur servitute, et tribuens libertatem gratie
sublevat mole servitutis depressum, quatinus et per hoc quod sublevatur petat
alacer portum vite et per hoc quod inpeditur carnis infirmitate liberetur a favoris
aura et inportunis flatibus elationis. Unde, quia caro concupiscit adversus spiritum
et spiritus adversus carnem ut non que volunt homines illa faciant
, accidit
ut de pugna nascatur temptatio et de temptatione adipiscatur corona, sicut et per
Iacobum apostolum dicitur: Beatus vir qui suffert temptationem etc.

BENEDICTUS: Quantum datur intelligi, idcirco dat Deus hominibus gratiam
ad mensuram, ut temptatus ex infirmitate habeat in quo proficiat et liberatus a
superbia non perdat quod exercitio bone actionis acquirit; set tamen videtur
contrarium, quod aliqui sanctorum et antea fuerunt annunciati quam geniti et
prius in utero sanctificati quam nati.

IOACHIM: Et si ante fuerunt aliqui sanctificati quam nati, non ideo tamen
sine temptatione coronati sunt: quia etsi sicut ceteri hominum temptati, ut dicitur,
non fuerunt, non ideo tamen pro speciali munere solvitur regula generalis,
aut idcirco inhertes extimandi sunt apud Deum, quia illorum certamen apud
homines non apparet. Nam cum Deus futurorum prescius habeat omnes animas
in manu sua tanquam is qui creat omnes et infundit singulas corporibus prout
vult, quid si duarum animarum, quarum singulam si veniretur ad examen scit
habere exitum bonum, alteram velit per pugnam – ut luceat lux eius coram
hominibus
– perducere ad coronam sicut beati Iob, alteram prevenire benedictione
dulcedinis, ut, ordine prepostero, prius impleatur gratia quam utrum
perseveret in fide in temptatione probetur? Certe enim apostolis a Domino
dictum est: Vos estis qui permansistis mecum in temptationibus meis et ego
dispono vobis sicut disposuit michi pater meus regnum
, et alio loco: Ego rogabo
Patrem et alium paraclitum dabit vobis
. Iohannes autem Baptista repletus est
Spiritu sancto
adhuc ex utero matris sue . Illis, inquam, data est habundantia
gratie post temptationem; in isto abundantia gratie temptationem preivit. Et
videtur apostolorum studium esse meritorium, utpote quorum repletionem gratie
fidelis perseverantia in temptatione preivit. Iohannes autem cuius fuerit meriti

Torna all'inizio