Petrus Damiani: Epistulae

Pag 117


et pro me stat, quia nonnulla michi tunc temporis munera sunt oblata,
quae tamen apud nos susceptionis aditu non reperto ad eos, qui miserant,
sub omni sunt celeritate remissa. Unde possum forte colligere, quia
karitas, quae dominum meum, ut benedictionem conferret, ammonuit,
eadem in servo suo, ut collatam susciperet, acquievit.
Sed dum beneficii vestri recolimus modum, ad illud Zachariae mens
redit oraculum: Erat, inquit, Iesus indutus vestibus sordidis et stabat ante
faciem angeli. Qui respondit et ait ad eos, qui stabant coram se dicens:
Auferte vestimenta sordida ab eo . Deinde ut scriptura prosequitur, indutus
est mutatoriis. Felix ille dies, in quo vestium ista permutatio celebrabitur,
et corpus Iesu, quod est aecclesia, omni luctus atque tristitiae squalore
deposito beatae inmortalitatis gloria vestietur, sicut in illo dedicationis
psalmo iam gratulabunda praecinit dicens: Convertisti planctum meum
in gaudium michi, conscidisti saccum meum et precinxisti me laetitia, ut
cantem tibi gloria mea .
Sed cui ego de talibus loquor? Sufficiat michi tantummodo dicere,
quia tu, venerabilis pater, angelus Domini michi factus es, qui pro amore
Iesu michi sordida detrahens eundem ipsum in me infulis sacerdotalibus
adornasti. Quibus tamen ego muneribus non prorsus ingratus hanc vicissitudinem
compensavi, ut in pluribus non modo nostris, sed et extraneis
atque longinquis et heremis et monasteriis vestrum nomen adscriberem,
fratrumque vos orationibus humili devotionis studio commendarem.

Torna all'inizio