| praesaepe constructum ad sancti patris honorem et facti memoriam
 dedicatur.
 56 Tot et tantis refulsit beatus Franciscus, tum adhuc vivens
 in carne, tum post excessum vitae, miraculis, quod ea plenius explicare
 multo prolixioris est operis. Nam praeter alia quasi innumera,
 quae in diversis aegritudinum, necessitatum seu periculorum
 generibus gessit, multos etiam mirifice mortuos suscitavit; quorum,
 etsi de pluribus non sumus incerti, numerum tamen ad praesens certum
 non ponimus, nisi quod undecim esse a viris fide dignis accepimus.Haec
 igitur de miraculis eius in praesentiarum utcumque
 tetigisse sufficiat, ne cursum vitae eius breviter audire volentes taedio
 miraculorum narratus afficiat. Quid enim miraculis, quae sanctitatem
 magis ostentant quam faciunt, immoremur, cum etiam miraculosae
 conversationis eius insignia, quorum pauca perstringimus,
 plurima propter brevitatem subticere cogamur? Paucissimas enim
 arbitror esse virtutes, in quarum exercitiis vir iste beatus notabilia
 multa non gesserit, quae ad narrandum forent utique potiora miraculis.
 /*
 Caput XI - De studio orationis et conflictu eius cum diabolo; de
 constantia praedicationis; de apertione libri et visione Seraph
 crucifixi, et de apparentibus in ipso Christi stigmatibus.
 57 Ad omnia vero quae gloriosus pater Franciscus intendit et
 fecit tutissimum eius refugium oratio crebra fuit. Nam etsi ardentissimo
 zelo proximorum lucris intenderet, studuit tamen summopere,
 | 
 |