Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 364


finem ordinatur. Tertio quantum ad certitudinem praenuntiatorum: quia
bonorum prophetia innititur divinae praescientiae, quae omnium futurorum
eventus intuetur; sed praenuntiatio malorum prophetarum innititur praescientiae
daemonum, quae coniecturalis est.
Ad tertium dicendum, quod daemon potest aliquod ignotum manifestare sine
causatione novae speciei, dupliciter: aut ex speciebus in imaginatione servatis,
diversimode compositis et divisis, et fortiori lumine illustratis, alias intentiones
eliciendo: aut etiam novas species in imaginatione formando, secundum aliquam
transmutationem organi corporalis.
Ad quartum dicendum, quod solus Deus format mentem hominis iustificando;
non tamen solus immediate intellectuali lumine illustrat; nisi intelligatur de
lumine connaturali, quod a solo Deo est.
Ad quintum dicendum, quod astrologi non possunt praenuntiare eventus, nisi
quia reducuntur ad motum caeli sicut ad causam, vel per se sicut transmutationes
quae accidunt in corporalibus, ut tempestates et sterilitates et pestilentias,
et huiusmodi; quae tamen impediri possunt fortioribus motibus supervenientibus,
ut dicit Philosophus in lib. de Som. et Vig.: vel per accidens sicut ad transmutationem
corporis disponitur animus ad aliquos actus magis quam ad alios,
sicut ex naturali complexione quidam sunt proni ad luxuriam vel ad iram, et
huiusmodi; non tamen talis dispositio corporis animae necessitatem inducit.
Unde in his quae ex libero arbitrio dependent, maxime eorum iudicia falluntur.
Similiter etiam medici ex signis exterius apparentibus causas inferiores cognoscunt
ex quibus sequitur sanitas vel mors, vel semper, vel in maiori parte. Et
haec omnia daemones praecognoscere possunt. Non autem omnia futura
sunt talia.
Ad sextum dicendum, quod divinationes, etiam quae in somniis sunt, reducuntur
in aliqua signa vel causas naturales. Hoc autem contingit dupliciter. Uno modo
in his quorum causa est in ipso somniante; et hoc contingit dupliciter: vel ita
quod ipsum somnium est causa eventus futuri, sicut quando quis propter hoc
quod in somno videt, movetur ad aliquid faciendum; vel est signum futuri cuius
causa in ipso est, sicut quando quis somniat se comedere dulcia, significatur,
quod phlegma dulce in eo Dominetur: ex quo medicus potest aliquem eventum
futurum coniicere vel morbi vel salutis. Si autem neutro modo se habeat, tunc
non est nisi per accidens, sicut contingit per accidens me cogitante de adventu
alicuius, illum venire.Alio modo in his quae causam habent extra somniantem;
et in his eventus frequenter rei somniatae se habet ad somnium ut per accidens;

Torna all'inizio