iis qui eos non nouerant prebentes indicium, quo luce clarius
omnibus innotescat quales in conspectu Dei eos esse ab omni
populo existimari oportet. De hac re litteras domino nostro
regi mitto, eumque ut decet ad uindictam tanti facinoris prout
possum rogo et moneo. Quas iampridem transmisissem sed
legatum reperire non potui; et homo episcopi Walchelini, qui
alias uobis detulit, ut eas expectaret impetrare non potui.
De Rodberto et eius somniatore et monacho a communi sepultura
prohibito quicquid mandastis laudo, et quicquid de his rebus
sentitis ego quoque in omnibus et per omnia uobiscum sentio.
Non est enim credendum uisionem illam esse a Deo quae monachos
prohibet a monasterio cui ad seruiendum Deo se deuouerunt, et
in quo de oboedientia et conuersione morum suorum et stabilitate
sua professionem fecerunt, cum propheta dicat, ʻVouete et reddite.ʼ
Et Dominus de malis pastoribus loquens non ait: ʻFugite eos,
recedite de locis quibus praesuntʼ, sed ʻSuper cathedram Moysi
sederunt scribae et Pharisei; quae dicunt facite, quae autem
faciunt, facere nolite.ʼ Et beatus Benedictus in Regula monachorum :
ʻPraeceptisʼ, inquit, ʻabbatis in omnibus oboedire, etiamsi
ipse quod absit aliter agat.ʼ
De monacho fulgure interfecto, uir sapiens apertissima sententia
omnem ambiguitatis nodum soluit dicens, ʻIustus quacunque
morte preoccupatus fuerit, anima eius in refrigerio erit.ʼ Denique
aecclesia Christi alios mortuos a suae communionis consortio non
repellit, nisi eos tantum quibus uiuentibus canonica censura
communicare contempsit.
Omnipotens Dominus uitam uestram custodiat, quia multum
utilis est inter cetera ad confutandas garrulorum ineptias.
|
|